Lateinische Bibliothek

Lateinische Bibliothek

M. Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum: Über das höchste Gut und das schlimmste Übel

 

Cicero, De finibus bonorum et malorum 2, 80-82 (Auszüge): Kritik an der epikureischen Theorie der Freundschaft

Epikur und die Freundschaft, Teil 5

Diesen Text können Sie auch mit einer Übersetzung lesen.

Wenn Epikureer gute Freunde sein können, so zeigt das, dass sie ihre eigene Lehre nicht ernstnehmen. Cicero kritisiert hier die Aussagen des Epikureers in De finibus 1.66.

[80] Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum, quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. Non quaeritur autem, quid naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae.

Ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.

praetermittere: vermeiden

consentaneus: passend

disciplina: die (philosophische) Lehre

ratio: der Grundsatz

funditus: völlig, von Grund auf

in caelum efferre: in den Himmel heben

‚At coluit ipse amicitias.’

Quis, quaeso, illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? De ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur.

Sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit, tamen, si haec vera sunt – nihil enim affirmo –, non satis acutus fuit.

quaeso: bitte

comis: umgänglich

levitas, levitatis, f. (von levis: leicht):die Leichtfertigkeit

perversitas: die Verkehrtheit

maledicta, maledictorum, n.: die Verwünschungen

insectari: verfolgen

 

Antwort auf die zweite These der Epikureer zur Freundschaft: Freundschaft ist also doch auch ohne Lust möglich! Bezug auf fin 1. 65 und 1.69

[82] …Illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt.

E quibus unum mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli ob eamque rem colendam esse, quod, <quoniam> sine ea tuto et sine metu vivi non posset, ne iucunde quidem posset.

Satis est ad hoc responsum.

Attulisti aliud humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quod sciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis.

Hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, quod dant.

Mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec quaesita voluptate.

divellere: trennen, losreißen

recentior: neuer

multimodis: auf verschiedene Weise

dare: hier: behaupten

 

De finibus 2, 80-82: 222 Wörter

Weiter mit De finibus 2, 83: Der Freundschaftsbund der Epikureer ordnet die Freundschaft dem Nutzen unter.


 


Der Text dieser Seite ist verfügbar unter der Lizenz CC BY 4.0 International
Herausgeber: Landesbildungsserver Baden-Württemberg
Quelle: https://www.schule-bw.de

Bitte beachten Sie eventuell abweichende Lizenzangaben bei den eingebundenen Bildern und anderen Dateien.