Lateinische Bibliothek

Lateinische Bibliothek

M. Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum: Über das höchste Gut und das schlimmste Übel

Cicero, De finibus bonorum et malorum 1, 69-70: Freundschaft und Nutzen

Epikur und die Freundschaft, Teil 3

Die zweite Verteidigung der epikureischen Freundschaftslehre: Entstehung der Freundschaft aus der Lust, aber Beständigkeit der Freundschaft aus echter Liebe.

Diesen Text können Sie auch mit einer Übersetzung lesen.

69. Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia,
sed tamen satis acuti, qui verentur ne,
si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam putemus,
tota amicitia quasi claudicare videatur.

convicium: die Kritik

acutus: scharfsinnig

expetere: erstreben

claudicare: hinken

Itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;

cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum,
ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur.

congressus, congressus, m.: das Zusammentreten

copulatio, copulationis, f.: die Verbindung

familiaritas: die Vertraulichkeit

efflorescere: aus etwas entstehen, erwachsen

Etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi consuetudine adamare solemus,
quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius?

fanum: heiliger Ort

gymnasium: der Trainingsplatz

campus, campi, m.: das Marsfeld

ludicrum: das Schauspiel

venari: jagen

adamare: liebgewinnen

 

Die dritte Verteidigung der epikureischen Freundschaftslehre: Freundschaft entspringt aus dem Bund der Weisen

70. Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus amicos quam se ipsos diligant.

foedus, foederis, n.: der Bund

Quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam videmus,
et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius.

Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae,
si summum bonum in voluptate ponatur,
sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri.

perspicuum: offensichtlich

coniunctio: die Verbindung

iudicare: schließen

ratio: das Wesen

institutio: die Einrichtung

reperire: auffinden

 

Weiter mit De finibus 2, 78, Kritik am Epikurs Freundschaftslehre: Freundschaft und Nutzen passen nicht zusammen (Epikur und die Freundschaft, Teil 4)


Der Text dieser Seite ist verfügbar unter der Lizenz CC BY 4.0 International
Herausgeber: Landesbildungsserver Baden-Württemberg
Quelle: https://www.schule-bw.de

Bitte beachten Sie eventuell abweichende Lizenzangaben bei den eingebundenen Bildern und anderen Dateien.